UniFR Logo
    >Modules > Römische Armee der Kaiserzeit > Die römische Armee im Frieden > Technisches Wissen und Kultur von Armeeangehörigen

    CIL VIII 2728 (Lat.)

    Lateinischer Text der Inschrift zum Bau des Aquäduktes

    CIL VIII 2728 = ILS 5795; CIL VIII 18122. Das Monument befindet sich heute in Bougie/Béjaia, Es wurde anlässlich der Einweihung der modernen Wasserleitung 1896 nach Bougie/Béjaia gebracht.
    Frauenstatuen, darunter die Inschriften.
    [---] Patientia Virtus Spes

    Drei Seiten der Inschrift sind erhalten :

    [---] Etrusco : ‘Et Salditani ci|uitas splendidissima et | ego cum Salditanis rog|amus te, domine, uti No|nium Datum ueteranum | leg(ionis) III Aug(ustae) libratorem | horteris veniat Sal|das, ut quod relicum | est ex opere eius perficiat.’ Profectus sum et in|ter uias latrones sum | passus; nudus saucius e|uasi cum meis; Saldas ueni; Clementem procura|torem conueni. Ad mon|tem me perduxit, ub’i’ cunicu|lum dubii operis flebant, | quasi relinquendus ha|bebatur, ideo quot per|foratio operis cunicu|li longior erat effect(a), | quam montis spatium. | Apparuit fossuras a ri|gore{m} errasse, adeo ut | superior fossura dex|(2.Seite)tram petit ad meridi|em versus, inferior | similiter dextram | suam petit ad septen|trionem : duae ergo partes relicto rigore er|rabant. Rigor autem | depalatus erat supra | montem ab oriente{m} | in occidentem. Ne quis | tamen legenti error | fiat de fossuris, quot est | scriptum ‘superior’ et | ‘inferior’, sic intellega|mus : superior est pars, qua | cuniculus aquam recipit, | inferior, qua emittit. Cum | opus adsignar(em), ut scirent, | quis quem modum suum | perforationis haber(et), | certamen operis in|ter classicos mili|tes et gaesates dedi | et sic ad compertusi| (3. Seite) onem montis conuene|run(t). Ergo ego, qui pri|mus libram feceram, | ductum atsignaueram, | fieri institueram se|cundum formam quam | Petronio Celeri pro(curatori) | dederam. Opus effectum, | aqua missa, dedicauit | Varius Clemens proc(urator). | Modios V.
    Ut lucidius labor meus circa duc. | hoc Saldense pareret, aliquas e|pistulas subieci. |
    Porci Vetustini ad Crispinum : | Benignissime, domine, fecisti et | pro cetera humanitate ac beniuo|lentia tua, quod misisti ad me Noni|um Datum eucatum, uti tractare | cum eo de operibus, quae curanda | suscepit. Et ideo, quamquam tem|pore urguerer et Caesarea(m) fes/tinarem, tamen Saldas excucur|ri, et aquae ductum bene inchoa|tum sed magni operis inspexi et | quod absolui sine cura{m} Noni Da|ti non potest, qui it simul diligen|ter et fideliter tractauit. Et ideo | rogaturus eram, concedere no|bis, uti mensibus aliquis rei agen|dae immoraretur, nisi incidis|set infirmitatem contractam | [(4. Seite) ex multis et magnis laboribus ------
Antiquit@s est un projet du Campus Virtuel Suisse - Contact : sandrine.codourey(at)unifr.ch & Centre NTE - Université de Fribourg - Suisse