UniFR Logo
    >Modules > Römische Armee der Kaiserzeit > Die römische Armee im Frieden > Nachzug von Frauen und Kindern

    Tacitus, Annalen III, 33-34 (Lateinischer Text)

    Dürfen Ehefrauen ihre Männer begleiten? (lateinischer Text)

    Cornelius Tacitus, Annalen III, 33-34
    "33. Inter quae Severus Caecina censuit, ne quem magistratum, cui provincia obvenisset, uxor comitaretur, multum ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam, seque quae in publicum statueret domi servavisse, cohibita intra Italiam, quamquam ipse pluris per provincias quadraginta stipendia explevisset. haut enim frustra placitum olim, ne feminae in socios aut gentes externas traherentur : inesse mulierum comitatui quae placem luxu, bellum formidine morentur et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant. non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum, sed, si licentia adsit, saevum ambitiosum, potestatis avidum; incedere inter milites, habere ad manum centuriones; praesedisse nuper feminam exercitio cohortium, decursu legionum. cogitarent ipsi, quotiens repetundarum aliqui arguerentur, plura uxoribus obiectari : his statim adhaerescere deterrimum quemque provincialium, ab his negotia suscipi transigi; duorum egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et impotentibus mulierum iussis, quae Oppiis quondam aliisque legibus constrictae, nunc vinclis exsolutis domos fora, iam et exercitus regerent.
    34 . Paucorum haec adsensu audita : plures obturbabant, neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem. mox Valerius Messalinus, cui parens Messala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa duritiae veterum <in> melius et laetius mutata; neque enim, ut olim, obsideri urbem bellis aut provincias hostilis esse; et pauca feminarum necessitabus concedi, quae ne coniugum quidem penates, adeo socios non onerent; cetera promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimentum. bella plane accinctis obeunda : sed revertentibus post laborem quod honestius quam uxorium levamentum ? at quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas. quid ? ipsorum magistratuum nonne plerosque variis libidinibus obnoxios ? non tamen ideo neminem in provinciam mitti. corruptos saepe pravitatibus uxorum maritos : num ergo omnes caelibes integros ? placuisse quondam Oppias leges, sic temporibus rei publicae postulantibus; remissum aliquid postae et mitigatum, quia expedierit. frustra nostram ignaviam alia ad vocabula transferri : nam viri in eo culpam, si femina modum excedat. porro ob unius aut alterius imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum adversarumque; simul sexum natura invalidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis. vix praesenti custodia manere inlaesa coniugia : quid fore, si per plures annos in modum discidii obliterentur ? sic obviam irent iis, quae alibi peccarentur, ut flagitiorum urbis meminissent. addidit pauca Drusus de matrimonio suo; nam principibus adeunda saepius longinqua imperii. quotiens divum Augustum in Occidenten atque Orientem meavisse comite Livia ! se quoque in Illyricum profectum et, si ita conducat, alias ad gentes iturum, haud semper aequo animo, si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente divelleretur. sic Caecinae sententia elusa e<s>t."
Antiquit@s est un projet du Campus Virtuel Suisse - Contact : sandrine.codourey(at)unifr.ch & Centre NTE - Université de Fribourg - Suisse