UniFR Logo
    >Modules > Spätantike > Strukturen der Spätantike > Städte

    Ausonius, Ordo urbium nobilium, 7

    Ausonius gibt im Ordo urbium nobilium (7) folgende Beschreibung der spätrömischen Stadt Ravenna:

    Et Mediolani mira omnia, copia rerum,
    innumerae cultaeque domus, facunda virorum
    ingenia et mores laeti, tum duplice muro
    amplificata loci species populique voluptas,
    circus, et inclusi moles cuneata theatri, templa
    Palatinaeque arces opulensque moneta
    et regio Herculei celebris sub honore lavacri:
    cunctaque marmoreis ornata peristyla signis
    moeniaque in valli formam circumdata limbo.
    Omnia quae magnis operum velut aemula formis
    excellunt nec iuncta premit vicinia Romae.

    (Aus. urb. 7)

Antiquit@s est un projet du Campus Virtuel Suisse - Contact : sandrine.codourey(at)unifr.ch & Centre NTE - Université de Fribourg - Suisse